monumenta.ch > Plinius > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 60
{XIX} primum autem bonitatis argumentum quam difficillime accendi. praeterea mirum, prunae violentissimi ligni indomitum palea citissime ardescere atque, ut purgetur, cum plumbo coqui. altera causa pretii maior, quod minimi usus deterit, cum argento, aere, plumbo lineae praeducantur manusque sordescant decidua materia.